Quaestor
Quaestor fuit Rei Publicae Romanae magistratus qui aerario et pecuniae publicae tam domi quam belli praeerat. Primus gradus fuit in maioribus magistratibus cursus honorum ante tribunatum aut aedilitatem.
De quaestoribus municipalibus
[recensere | fontem recensere]Fuerunt etiam quaestores in municipiis iuris Latii imperii Romani. Eorum munera per legem Flaviam municipalem nota sunt saltem Flaviorum aetate. Nam capitulo 20 legis municipalis Irnitanae[1] in Baetica legitur: [quaestoribus] pecuniam communem / municipum eius municipii exigendi erogandi custodiendi atminis/trandi(!) dispensandi arbitratu IIvirorum iu[s] potestasque esto eis/que servos communes municipum eius municipi qui is appareant / in eo municipio secum habere liceto. Ita quaestores arcae custodes ibi ut Romae fuisse apparet.
De quaestoribus posterioribus
[recensere | fontem recensere]Hodie in aliis Europaeis civitatibus quaestor est magistratus similibus officiis praepositus, in aliis vero, ut Italia et Romania, est titulus ad vigiliam spectans.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ AE 1986, 333: textus apud Epigraphik Datenbank Clauss Idem textus cum bibliographia apud Universitatem Gratianopolitanam
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Quaestor" in William Smith, Dictionary of Greek and Roman Antiquities (Londinii, 1842; 2a ed., 1865; 3a ed., 1870) pp. 828-829
|
Haec stipula ad titulum vel ad officium spectat. Amplifica, si potes! |
